monumenta.ch > Plinius > sectio 211

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 18, 210
{LVII} res anceps primum omnium a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaerendam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubique valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo.